26 1461. 1471. 1472. ad ecclesiam introducere, et sic spoliavit vicarios in questibus suis, et sie ulterius tenuit earn pro famula. Anno autem 1472 post Pascha misit eam Wratislaviam, ibique duxit virum unum cocum, perrexitque vice versa cum viro suo Glogoviam accessitque ad dominum predictum rogans ab eo subsidium; ipse autem archidiaconus in nullo voluit subvenire, sed permisit eam per famulum suum dire verberare virumque ejus misit increpare, aeeeptoque ab eo juramento eum dimisit, sieque ipsa totaliter revelavit negocium supradictum, quod per ipsum sie esset diffamata, et plura que sunt horrenda dicenda quae ipsa ab eo sustinuit revellavit, non solum ipsi in scandalum sed omni clero, et illud divulgatum fuit ad civitatem, omnesque ei bene faverunt. 21 ^ct ^" ^' C"ca ^estum 11000 virginum obiit inclita domina ducissa Legnicensis, 20. Oct. mater incliti ducis Friderici domini Legnicensis. Die dominica, fuit valde laeta cum hos- pitibus, feria sequenti nocte obiit repentina morte. Valde autem devota et proba fuit et fuit mater clericorum 1). 7. Jan. A. d. 1472 erat visa una Iris secunda die post Epiphaniae lucida et clara, uti esset circa festum s. Joannis baptistae, fuitque sibi adjuneta alia sed non tam clara, haec in hyeme et valde rara. A. d. 1472 apparuit et visa est una cometa, quae primo apparuit plus declinavit sed ad meridiem quam ad orientem. Post hoc vertit se ad septentrionem, mane valde declive apparuit. Post hoc rediit ad summum apparuitque in occidente, licet caudam prius vertebat * ad orientem, sed tum ut pluries caudam vertebat ad Poloniam. Et post 21 diem modicum videbatur, 22. vero die valde clare videbatur et vertebat caudam directe juxta nostrum hemispherium ad Poloniam. v • Nota de obitu prineipis Glogoviensis. A. d. 1461 fmortuus est]2) quidam dux Boleslaus, dictus vulgariter Woloschke, dominus Minoris Glogoviae, magnus haereticus et persecutor cleri, qui ibidem dissipavit unum collegium canonicorum, secutus est magistros haereticorum, scilicet Wiclew, Joannem Huss et alios pessimos, quia ipse etiam doctus et baccalaureus Pragensis et pessimam vitam duxitr licet multoties monitus fuit et exeommunicatus ab inquisitione haereticorum, ab episcopo f. 186a- et aliis praelatis ecclesiae. Ipse enim minime advertebat et in sua obstinatione permansit, et frater suus dux Nicolaus, dominus Opoliensis, fidelis et bonus fuit. Demum infirmabatur et debuit finem suum concludere juxta dictum commune: Qualis vita, talis finis etc. Misit sibi sellare et praeparare optimum equum quem secum in curia habuit et fecit eum adduci, et dixit se non velle ad infernum intrare pedestre, sicut et alii latrones, sed equitare, ut decet dominum. Et sic in ilia fantasia mortuus est anno uts., sepelieruntque eum fratres minores honorifice in ecclesia eorurn non curando de excommunicatione, quia quod diabolus abhorret hoc monachus ausus est facere. Sed monachi nullam requiem habuerunt die •- f !) Hedwig. Durch das Necrologiiim Lubense bestätigt. Vgl. Wattenbach Monumenta Lubensia p. 55. 2) Fehlt in der Handschrift. Als Todestag gibt übrigens Grotefend Stammtafeln VI. 26 an 1460 Mai 20-Ueber seine hussitischen Neigungen vgl. Eschenloer Hist. Wrat. p. 39. Ausführlich bei Heyne II. 856 ff. 1472. 1473. 27 noctuque. Percipiensque hoc episcopus Wratislaviensis praecepit eum extumulare et eum in loco sibi competenti sepelire, ut decet excommunicatum sepelire. Quod factum est, et sic monaehi habuerunt pacem et requiem. A. d. 1472 aquae valde parvae erant, et principaliter Odera erat tam parva quam un-quam vel etiam nunquam Mt annis praeteritis. Etiam Baritz ') erat tam parvus quod molen-dini circa eum sibi non potuerunt molere per totam aestatem, sie etiam anno praeterito, quod tarnen ante longa teinpora sie non erat, ut dixerunt antiqui. A. d. 1472 in die Floriáni, hoc fuit secunda feria Rogationum, dux Joannes de Prebuss 4. Mai. cum sua gente obsedit Saganum, in quo erat frater suus dux Baltazar cum conjuge sua, et non potuit eum obtinere. Sed feria quinta in die Ascensionis domini cum sagittis igneis 7. Mai. et globis ignitis excineravit totam civitatem. Post hoc intravit vi, sed dux Balthazar se sustentavit ad tempus in castro, post hoc etiam obtinuit Castrum, et omneš satellites fece- f. I86b-runt sibi omagium. In vigilia autem Penthecostes duxit ducem Balthazarum ad Prebiss, 17. Mai. ducissam autem expulit miserabiliter, quae venit Glogoviam et ibi mansit sex hebdomadas. Ipsi canonici maxima damna coeperunt, quia ecclesia excinerata fuit et testudo fregit, et omnes libros cantiales anihilavit et in cinerem reduxit, et totum claustrum excineratum fuit, et multa bona hominum qui bona sua ibi in refugio habuemnt consumpta sunt. Post hebdomadas 'octo idem canonici majora damna ceperuut, quia murus quidam oppressit libros et res ecclesiae et ad nihilum reduxit. A. d. 1472 dux Joannes dominus Saganensis Prebussensis et Nawmburgensis circa 6. Dec. festům s. Nicolai constitutus personaliter in Misna cum dueibus Saxoniae neenon dominis Misnensibus, scilicet cum Ernesto et Alberto fratribus, habuitque pactum cum Ernesto et Alberto fratribus, habuitque pactum cum eis et vendidit praedicta districta et civitates, scilicet Sagauum Prebuss et Naumburg cum omni jure et dominio ducali, ut ipse habuit et praedecessores sui, pro 55000 florenorum ungaricalium. Ipsi autem domini et duces Saxoniae misernnt legatos suos ad Saganum plenariam potestatem habentes, scilicet unum doc-torem egregium, marschalkum suum et duos milites, qui cepenmt omagium a predictis civi-tatibus communitatibus et vasallis omnibus supradictis in profesto s. Lazaři, scilicet feria quarta in Adventu quattuor temporum, contentaveruntque fratrem ejus, scilicet ducem Wence- ie. Dec silaum, 2100 florenis; habuitque tres sorores, quibus cuilibet dederunt seorsum 1000 florenos ungaricales. Residuum autem sibi promiserunt dare infra tres annos. Interim student obtinere collationem a rege Ungariae, scilicet Mathia2). f. i87a A. d. 1473 in profesto Purificationis b. virginis Mariae nocte praecedenti circa horam i. Febr. sextam magnum damnum factum est ecclesiae parochionali in Glogovia, scilicet s. Nicolai, sieque una columna ruit, sie ceciderunt tres testudines quasi totaliter et cum tecto usque ad terram, et licet magnum damnum intulit ecclesiae, sed tarnen de gratia dei nullum ho-minem laesit. A. d. 1472 vina multiplicata fuerunt et torcularia redundabant per omnia, et deus dedit incrementum, sie quod in Crossin in Gobin et in Grunberg dederunt unum quartum vini pro ') Die Bartsch mündet unweit Glogau rechts in die Oder. 2) Vgl. fol. 173a- 4* \